<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/bb-d4e35387/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="bb-d4e35387">
        <head xml:id="bb-d4e35387-Hd1e108">Dubia</head>
        <div xml:id="bb-d4e35387-Dd1e111">
          <head xml:id="bb-d4e35387-Hd1e113">Dub. I.</head>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e116">In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : Si enim
            diabolus, transfigurans se in angelum lucis, credatur bonus, non est error perniciosus.
            Videtur enim falsum dicere, quia hic est error qui ducit ad idololatriam, ut si ostendat
            se esse Christum et credatur et adoretur.</p>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e119">Respondeo : Dicendum quod <name ref="#Lombard">Magister</name> loquitur de errore illo
            ita quod non procedatur ultra ; quia iste non est error iuris, sed facti. Vel si ultra
            procedat, intelligitur ita quod non simpliciter, sed sub conditione, utpote si adoret
            eum, si est Christus, tunc nulla est idololatria nec deceptio periculosa. Si autem ultra
            procedat, tunc incipit esse periculum.</p>
        </div>
        <div xml:id="bb-d4e35387-Dd1e126">
          <head xml:id="bb-d4e35387-Hd1e128">Dub. II.</head>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e131">Item quaeritur de hoc quod dicit : Si quis haereticus nomine <name ref="#Augustine">Augustini</name> vel <name ref="#Ambrose">Ambrosii</name> etc. Videtur quod talis
            error sit periculosissimus, quia, si talem haeretieum nomine <name ref="#Augustine">Augustini</name> recipit, tunc credet omnia quae sibi dicet, et ita contra fidem, et
            efficietur qui sic credit haereticus, et nullus a tali errore excusatur : ergo etc.</p>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e143">Respondeo : Dicendum quod, si haeretieus ille, qui sic se offerret sub nomine <name ref="#Augustine">Augustini</name>, procederet in praedicando errorem, si ei tunc
            crederet, periculum esset, quia non tantum in persona esset error, verum etiam in fide.
            Nec excusatur talis qui tali assentit, quoniam habet consiliarium interiorem, ad quem
            debet retroire et quem debet consulere. Sed si ille non procedat ultra, sed solum in
            generali dicat quod sequatur sectam suam, tunc nullum est periculum ; et si praedicat ei
            verum in persona <name ref="#Augustine">Augustini</name>, potest ibi esse meritum in
            assentiendo.</p>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e152">Unde nota quod in eadem veritate assentiens aliquis alicui secundum quod catholico
            doctori, meretur ; assentiens ut haeretico, demeretur ; assentiens ut philosopho, nec
            meretur nec demeretur. Unde esto quod sicut Moyses dixit : In principio creavit Deus
            caelum et terram, ita etiam diceret Aristoteles, ita etiam Arius ; qui crederet quod
            Moyses dicit, mereretur, quia crederet quod Spiritu Sancto fuerit afflatus, et ita
            crederet primae Veritati. Qui crederet quod Aristoteles dicit nec mereretur nec
            demereretur, quia adhaereret sapientiae mundanae. Qui crederet quod Arius dicit, putans
            Arium, qui fuit haereticus, esse doctorem verum, demereretur, quia assensus est fundatus
            super haeresim.</p>
        </div>
        <div xml:id="bb-d4e35387-Dd1e156">
          <head xml:id="bb-d4e35387-Hd1e158">Dub. III.</head>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e161">Item quaeritur de hoc quod dicit : Error fortunae consensum non excludit. Videtur enim
            male dicere, quia possibile est quod aliquis consentiat in aliquam pro sola pecunia ;
            ratio consentiendi fuit pecunia ; sed, non existente causa principali, non existit
            effectus : ergo, si non est dives illa, in quam consentitur propter divitias ; non est
            consensus : ergo nec Matrimonium. Item, esto quod consensus exprimeretur sub conditione
            pecuniae ; deinde si non daretur, non esset Matrimonium in conspectu Ecclesiae : ergo
            pari ratione, si non est ita in corde, non est Matrimonium in conspectu Dei.</p>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e164">Respondeo : Dicendum quoct error fortunae non excludit consensum, immo consensum
            induci. Inducitur autem consensus falsa aestimatione ad eliciendum consensum verum ; et
            cum non sit in aliam personam quam in hanc, verus est consensus et verum est
            Matrimonium.</p>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e167">Quod ergo obicitur, quod pecunia est causa, dicendum quod falsum est, immo aestimatio
            vel spes habendae pecuniae.</p>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e170">Ad illud quod obicitur, si consentiret spe pecuniae, dicendum quod aliud est spe
            pecuniae consentire, aliud sub conditione consentire. Qui enim consentit spe pecuniae,
            supponit divitias in aestimatione et absolute elicit consensum ex voluntate, et ideo
            Matrimonium contrahit ; sed qui sub conditione, reservat sibi adhuc consensum, et ideo
            non est Matrimonium ; nec est similitudo inter hunc consensum et illum.</p>
        </div>
        <div xml:id="bb-d4e35387-Dd1e174">
          <head xml:id="bb-d4e35387-Hd1e176">Dub. IV</head>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e179">Item quaeritur de hoc quod dicit : Postea vero expresserunt et in virginitate
            permanserunt. Contra : Matthaei 1, 24 : <quote xml:id="bb-d4e35387-Qd1e181" source="http://scta.info/resource/mt1_24">Accepit Mariam coniugem
              suam et non cognoscebat eam, donec peperit Filium suum primogenitum</quote>. Ex hac
            littera dupliciter arguitur : primo de ly <mentioned> donec </mentioned> : ergo
              <mentioned> pos </mentioned>t cognovit ; similiter de ly <mentioned> primogenitum
            </mentioned>, quia primum dicitur respectu secundi. Item, Ioannis 2, 12 : <quote xml:id="bb-d4e35387-Qd1e193" source="http://scta.info/resource/io2_12">Descendit Capharnaum ipse mater eius et fratres eius</quote> : ergo
            fratres habuit ; et constat quod non de patre : ergo de Matre.</p>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e197">Respondeo : Dicendum quod ex duplici verbo praedicto ortum habuit vilissima haeresis
            Claudianorum, qui fatentur beatam Virginem post generationem Christi fuisse cognitam a
            Ioseph ; sed ista haeresis est omnino irrationabilis, quod beatissima Mater Dei, ex quo
            fuit templum Dei et Spiritus Sancti, operi carnis vacaret. Hoc non potest cadere nisi in
            animam impiam et stultam, credere scilicet tantam in Matre Dei indignitatem ; ideo
            erroneum est et perniciosum. Et Dominus in morte istum errorem evacuavit, quando eam
            beato Ioanni recommendavit et dedit eum sibi in solatium loco Filii ; utquid ilium
            dedisset, si filios habuisset ?</p>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e200">Quod ergo obicitur de ly <mentioned> donec </mentioned>, dicendum quod dicit terminum
            incertum, sicut ibi : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis, donec ponam
            inimicos etc. ; constat quod post sedebit a dextris. Similiter hoc nomen primogenitum
            privat ordinem ad anterius, non ponit ordinem ad posterius ; et ideo primogenitus
            appellatur, quia Dominus erat secundum Legem offerendus. Et si tu obicias, quod habuit
            aliquos fratres, dicendum quod fratres vocantur ibi propinqui in secundo gradu vel in
            tertio.</p>
        </div>
        <div xml:id="bb-d4e35387-Dd1e208">
          <head xml:id="bb-d4e35387-Hd1e210">Dub. V.</head>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e213">Item quaeritur de hoc quod dicit : Committens se divinae dispositioni, consensit in
            carnalem copulam. Ergo videtur quod saltem fuerit mente corrupta ; quod dicere est
            blasphemia. Item, videtur sibi contradicere, quia paulo ante dicit : Consensit Maria in
            maritalem societatem ; sed non in carnalem copulam. Ergo falsum dicit nunc.</p>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e216">Respondeo : Dicendum quod illud verbum <name ref="#Augustine">Augustini</name>
            intelligitur, non quia Virgo consenserit ut ipsam cognosceret, quia nunquam credo hoc
            ipsam voluisse nec Deum hoc sibi inspirasse, sed consensit in coniugalem societatem sive
            in mutuam corporum potestatem, quae ordinata erat ad copulam carnalem, non tamen
            ordinatione necessaria.</p>
        </div>
        <div xml:id="bb-d4e35387-Dd1e223">
          <head xml:id="bb-d4e35387-Hd1e225">Dub. VI.</head>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e228">Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Iacob Rachel decoram facie et venusto aspectu
            amavit, utrum peccaverit. Et quod sic, videtur, quia <name ref="#Lombard">Magister</name> dicit in littera quod pulcritudo est causa minus honesta, propter
            quam contrahitur Matrimonium. Item, fallax gratia et vana est pulcritudo, sicut dicitur
            Proverbiorum ultimo, 30 : ergo qui propter pulcritudinem contrahit Matrimorlium, movetur
            ex vanitate : si ergo in sacramentis divinis talis causa est reprehensibilis, patet
            etc.</p>
          <p xml:id="bb-d4e35387-d1e234">Respondeo : Dicendum quod pulcritudo in muliere vel in viro potest dupliciter movere ad
            Matrimonium contrahendum : aut sicut causa principalis aut sicut causa inducens et
            attrahens quodam modo. Si sicut causa principalis ; tunc est causa minus honesta quia
            non debet hoc intendi in Matrimonio, sed filiorum procreatio vel aliquod simile, et hoc
            iterum ordinatum est ad divinum obsequium. Si autem sicut inducens, potest esse sine
            peccato, ad minus gravi, pro eo quod pulcritudo naturaliter attrahit animum ad amorem ;
            et si amor talis sit complacentiae non multum intensus, non est culpabilis. Si quis
            autem dicat quod Iacob ibi venialiter peccaverit, non est multum improbabile. Et nota
            quod multae possunt esse causae inducentes, quae sine peccato inducunt, dum tamen non
            sistatur in eis, scilicet gratia, pulcritudo, divitiae, merces, sapientia, virtus ; sed
            virtus et mores super omnia sunt attendenda.</p>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>