<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/b2-d6-q2-eks_jwc_cl/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="b2-d6-q2-eks_jwc_cl">Item aliud est, per im<lb ed="#S"/>possibile,
                        distinguere rem, quae Deus est in ista, quae infert et aliud <lb ed="#S"/>rei, quae Deus est per impossibile aliquod accidens vel formam ipsum <lb ed="#S"/>informantem super inducere, igitur licet uniformaliter, quoad
                        praedicationem 'in <lb ed="#S"/>quid' vel in quali facta divisione Dei in
                        essentiam et sapientiam <lb ed="#S"/>quae in sunt vel sunt ipse de concreto
                        Dei iam significante per <lb ed="#S"/>se idem quod includit vel est utrumque
                        verificetur concretum cuiuslibet ta<lb ed="#S"/>lium, modo sicut tunc non
                        tamen ex hoc habetur quod concretum sapientiae <lb ed="#S"/>vel alicuius
                        alterius modo inclusi in per se significatio A vel Deo modo <lb ed="#S"/>uniformaliter verificetur de conceptu concreto Dei vel de A, sicut
                        diceretur, si <lb ed="#S"/>acciperetur a sapientia superveniente et
                        accidentaliter inhaerente comple<lb ed="#S"/>to significato conceptus
                        concreti Dei. Sed in hoc et nullo alio casum possibili <lb ed="#S"/>vel
                        impossibili posito praedicaretur conceptus sapientiae non 'in quid' et vere
                        de <lb ed="#S"/>conceptu concreto deitatis, igitur etc. Igitur non oportet
                        quod modo non praedicetur per <lb ed="#S"/>se primo modo, licet tunc non
                        faceret.</p>
        </body>
    </text>
</TEI>