<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/aw98wa-xg3620-d1e157/sorb193/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="aw98wa-xg3620-d1e157">
          <pc type="pilcrow"/>ad oppositum si non possit proficere in gratia 
          <lb ed="#S" n="67"/>per talia velle instantanea vel hoc esset quia non posset subito sic mere<lb ed="#S" break="no" n="68"/>ri 
          vel quia vellet sibi inpossibile non 2o modo quia vel potest vitare 
          <lb ed="#S" n="69"/>omnia et tunc talis non vult nisi sibi inpossibile si non potest omnia vitare tunc non 
          <lb ed="#S" n="70"/>peccat non omnia vitando quia nullus peccat in eo quod vitare non potest 
          <lb ed="#S" n="71"/>secundum augustinum in de libero arbitrio et de duabus animabus non primo modo cum 
          <lb ed="#S" n="72"/>quia nullum est inpedimentum quin habita deliberatione completa voluntas 
          <lb ed="#S" n="73"/>possit subito velle quia iudicatur esse bonum vel volendum 
          <lb ed="#S" n="74"/>cum quia aliter sol non posset creatus noviter illuminare subi<lb ed="#S" break="no" n="75"/>to 
          medium dispositum quia si creatura perfectior non potest agere in instanti nec 
          <lb ed="#S" n="76"/>inperfectior habente uterque receptum uniformiter dispositum ad reci<lb ed="#S" break="no" n="77"/>piendum 
          effectum ab ea causabilem tum quia aliter visio non posset in visum 
          <lb ed="#S" n="78"/>subito fieri per naturam consequens falsum si subito fierent omnia requisita 
          <lb ed="#S" n="79"/>vel subito per divinam potentiam approximaretur visus visibili vel econtra 
          <lb ed="#S" n="80"/>concurrentibus etiam omnibus aliis requisitis cum quia christus numquam 
          <lb ed="#S" n="81"/>profecit immerito respectu sui secundum magistrum et gregorium igitur subito meruit 
          <lb ed="#S" n="82"/>quantum sibi meruit unquam in primo scilicet instanti sui esse tantum ex eodem 
          <lb ed="#S" n="83"/>medio quia si per continuationem vel moram solum quis mereretur tunc christus 
          <lb ed="#S" n="84"/>numquam habuit omnes circumstantias ad meritum vel magnitudinem meriti 
          <lb ed="#S" n="85"/>requisitas quia circumstantia more vel temporis in christi merito nihil me<lb ed="#S" break="no" n="86"/>ruit
        </p>
        </body>
    </text>
</TEI>