<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/aw98wa-xg2205-d1e1220/sorb193/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="aw98wa-xg2205-d1e1220">
                  Primo igitur potest obi<lb ed="#S" break="no" n="73"/>ci 
                  sic quod deus sit mutabilis secundum se contra secundum conclusionem de mutabilitate 
                  <lb ed="#S" n="74"/>tertio modo dicta: quia Deus est primus motor, aut igitur movet modo 
                  <lb ed="#S" n="75"/>naturae aut libere. Si modo naturae, cum non semper moverit secundum fidem, immo 
                  <lb ed="#S" n="76"/>"in principio creavit caelum et terram", sequitur quod non semper caelum poteuerit 
                  <lb ed="#S" n="77"/>movere nec creature, quia omne actum mere naturaliter sine concursu 
                  <lb ed="#S" n="78"/>principii libere agentis vel moventis agit secundum ultimum potentiae 
                  <lb ed="#S" n="79"/>suae. Et per consequens, si potuerit agere et non prius egit, igitur non est 
                  <lb ed="#S" n="80"/>Deus primus motor modo naturae, quin ipse sit mutatus vel mutabilis, 
                  <lb ed="#S" n="81"/>igitur si est primus motor ipse movet libere et contingenti liberta<lb ed="#S" break="no" n="82"/>te. 
                  Sed hoc videtur falsum, quia tunc posset omne mobile, immo omnia mobilia 
                  <lb ed="#S" n="83"/>movere libere si vellet. Consequens falusm, ut videtur, quia volo tunc quod sint 
                  <lb ed="#S" n="84"/>hic duo mobilia aequalia per omnia et incipiant simul mo<lb ed="#S" break="no" n="85"/>veri 
                  super spatia aequalia. Et sit unum A, et aliud B, et volo quod 
                  <lb ed="#S" n="86"/>Deus moveat A et B per istum modum quod tum A praecise pertransi<lb ed="#S" break="no" n="87"/>verit 
                  <lb ed="#S" n="88"/>unam partem proportionalem sui spatii, id est, primam eius mediantem[?] 
                  <lb ed="#S" n="89"/>et prima mediantem residui, et cum A duas B quattuor, et sic deinceps 
                  <lb ed="#S" n="90"/>semper duplo plures donec totum utrobique spatium sit pertransi<lb ed="#S" break="no" n="91"/>tum. 
                  Et tunc quaero, utrum A prius pertingeret ad terminum sui spa<lb ed="#S" break="no" n="92"/>tii 
                  quam B vel tardius vel simul. Si B citius contra accipio simul primum 
                  <lb ed="#S" n="93"/>instans in quo B pertransiverit suum spatium; et quaero utrum in illo 
                  <lb ed="#S" n="94"/>instanti sit verum dicere quod A pertransiverit partes proportionales infinitas 
                  <lb ed="#S" n="95"/>illius ordinis aut non. Si sic, igitur est in fine, sicut et B. Si non, 
                  <lb ed="#S" n="96"/>igitur solum finitas, et si hoc cum B praecise per casum praecedat A 
                  <lb ed="#S" n="97"/>secundum duplo plures partes proportionales illius ordinis, igitur B solum pertran<lb ed="#S" break="no" n="98"/>sivit 
                  partes proportionales finitas illius ordinis. Consequens falsum, si pertransiverit 
                  <lb ed="#S" n="99"/>in illo instanti totum spatium.
                </p>
        </body>
    </text>
</TEI>