http://scta.info/resoure/adDiLU-d1e55Y/critical/transcription

Argumentum 41

Deus iustificat. Deus est charitas I Iohannes 4:8; I Iohannes 4:16 . Ergo charitas iustificat. M.L. Est aequivocatio sophistica. Reverende doctor: hoc dogma est in magistro sententiarum damnatum, ideo cupio mihi explicari. Charitatem fecerunt creatam et increatam. Charitas, quae est ipse Deus, iustificat, sed creata non iustificat, nisi in futura vita, ubi erit perfecta charitas. Iam magister sententiarum est reprehensus, quod dixerit, spiritum sanctum esse ipsam charitatem in nobis , et non distinxit inter charitatem infusam et increatam. Sic existimo dixisse. Nam magistrum sententiarum ad manum non habui. M.L.R