<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/aconf-l1-d1e107/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="aconf-l1-d1e107">
          Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum, quoniam utique in me ipsum eum
          vocabo, cum invocabo eum ? Et quis locus est in me, quo veniat in me Deus meus ? Quo Deus
          veniat in me, Deus, qui fecit caelum et terram ? Itane, Domine Deus meus, est quidquam in
          me, quod capiat te? An vero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt
          te? An quia sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? Quoniam itaque
          et ego sum, quid peto, ut venias in me, qui non essem, nisi esses in me? Non enim ego iam
          inferi, et tamen etiam ibi es. Nam et<quote xml:id="aconf-l1-Qd1e142" source="http://scta.info/resource/ps138_8@8-12">si descendero in infernum, ades</quote> . Non ergo essem,
          Deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, <quote xml:id="aconf-l1-Qd1e145" source="http://scta.info/resource/rom11_36@2-10">ex
          quo omnia, per quem omnia, in quo omnia</quote> ? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo te invoco,
          cum in te sim? Aut unde venias in me? Quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in
          me veniat Deus meus, qui dixit: <quote xml:id="aconf-l1-Qd1e148" source="http://scta.info/resource/ier23_24@15-19">Caelum et terram ego impleo</quote>?</p>
        </body>
    </text>
</TEI>