http://scta.info/resoure/UUyf3f-d1e34839/critical/transcription

De stultitia

Gregorius, in Moralibus Incautis saepe ad peccati finem vertitur etiam hoc, quod pro solo studio mercedis inchoatur.

Gregorius, in Moralibus Quantalibet doctrina mens polleat, gravis ejus imperitia est velle docere meliorem.

Gregorius, in Moralibus Saepe reprobi, per hoc quod unum vel minimum bonum suum incaute conspiciunt, mala multa et gravia, in quibus demersi sunt, non agnoscunt.

Gregorius, in Moralibus Quia, testante Paulo, sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum, tanto quisque amplius intus stultus fit, quanto conatur exterius sapiens videri.

Gregorius, in Registro Ego et minores meos, quos ab illicitis prohibeo, in bonis imitari paratus sum. Stultus enim est, qui in eo se primum aestimat, ut bona, quae viderit, discere contemnant.

Augustinus, de Libero arbitrio Stultitia est, rerum appetendarum et vitandarum, non quaelibet, sed vitiosa ignorantia.

Augustinus, de Libero arbitrio Si prudentes dicuntur, qui omnibus modis agunt, ut differant mortem, et vivant paucos dies; quam stulti sic vivunt, ut perdant aeternam vitam?

Augustinus, de Octoginta tribus quaestionibus Quidquid casu fit, temere fit.

Augustinus, de Vita beata Major et miserabilior egestas nulla est, quam egere sapientia; et qui sapientia non eget, nulla re omnino egere potest. Est ergo animi egestas nihil aliud, quam stultitia.

Augustinus, de Ordine disciplinae Quisquis ea sola novit, quae corporis sensibus attingit, non solum cum Deo non esse mihi videtur, sed nec secum quidem.

Bernardus, de Consideratione In his stulto labore consumeris, quae non sunt nisi afflictio spiritus, evisceratio mentis, evacuatio gratiae.

Bernardus, super Cantica Stultus quod vivit, mortem potius quam vitam esse censuerim. Quomodo vita cum sterilitate?

Seneca, in Epistola Inter caetera mala hoc quoque habet stultitia proprium: semper incipit vivere. Quid est autem turpius, quam senex vivere incipiens?

Seneca, in Epistola Omnis stultitia laborat fastidio sui.

Seneca, in Epistola Nihil stultitia pacati habet: tam superne illi metus est, quam infra. Utrumque trepidat latus: sequuntur pericula, et occurrunt: ad omnia pavet, imparata est, et ipsis terretur auxiliis.