http://scta.info/resoure/Buzcv2-d1e360-d1e249/critical/transcription

Sed alio modo potest considerari contractio, scilicet in quantum est mere accidentalis contractibili, sicut sonus est mere accidentalis magnitudini et speciebus magnitudinis, uel etiam numero et speciebus numeri. Et tunc scientia de parte in modo non pertinet ad scientiam de toto, nec est pars eius. Verbi gratia, scientia de numero sonoro non est pars scientiae de numero, eo quod scientia de numero non debet considerare nisi ea quae pertinent et per se attribuuntur numero, et huius modi non sunt nisi passiones numeri mere accidentales; ideo scientia de numero nihil habet considerare de sono, nec, per consequens, de numero sonoro. Possibile est tamen quod istae scientiae, licet sint diuersae, significentur per unum nomen commune, praedicabile de nominibus significantibus appropriate illas diuersas scientias. Verbi gratia, musica, quae est de numero sonoro, et arithmetica, quae est de numero, significantur bene per hoc nomen commune mathematica; et sic dicetur quod musica et arithmetica sunt partes mathematicae, non quod haec propositio sit uera de proprietate sermonis (sicut nec ista est uera homo et equus sunt partes animalis), sed propositio erit uera secundum suppositionem materialem terminorum: isti enim termini musica et arithmetica sunt partes subiectiuae huius termini mathematica.